- ALECTORIA Gemma
- ALECTORIA Gemmaseu Alectorius Lapis, memoratur in Excerptis Solini Metricis,Est et Alectorius gallorum in ventre lapillus,Ut faba, crystalli specie, pugnantibus aptus.In ventre enim galli gallinacei, crescere ac coalescete dicitur; Sicut Dracontia, in capite draconis. Quod vero addit, pugnantibus aptus, confirmatur a Solino c. 4. ubi de Milone, Victor omnium certaminum, quae obivit, Alectoriâ usus traditur, qui lapis specie crystallinâ etc. Et Plinio l. 37. c. 10. Alectorias vocant, in ventriculis gallinaceorum inventas, crystallinâ specie, magnitudine fabae: quibus Milonem Crotoniensem usum in certaminibus, invictum fuisse videre volunt. A voce ἀλέκτωρ, seu ἀλεκτζυὼν, gallus in genere et per excellentiam gallus Persicus seu Medicus, a tiara sive cristâ rectâ, quam capite gerit. Salmas. ad Solin. passun, inprimis p. 387.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.